- TERRAE Filius
- TERRAE Filiusapud Cic. l. 7. ad Trebatium, Ep. 9. ignobilis, ignotus est. Minucius Fel. Ignobiles et ignotos, Terrae filios nominamus. Tertullianus, Apolog. c. 10. Terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Ipse Circer. ad Aattic. Ep. 13. l. 1. Huic Terrae filio nescio cui, committere epissolam tantis de rebus non audeo. Sic Ion. apud Euripidem, Γῆς ἀῤ ἐκπέφυκα μητρὸς, Terrâ matre editus sum. Omnia nempe e caelo et terra, mari item, orta credebant Veteres unde ignotorum origo eo relata; ut Caeli, Telluris, Neptuni filii viderentur. Ita de Saturno Minucius, ibid. Homo --- qui fugit, homo qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim et Caeli filius, quod apud italos esset ignotis parentibus proditus. Sed et Scholiastes Apollonii monstroso Terrae filios truculentos Neptuni habitos scribit. Aristophanis Schol. τοὺς γηγενεῖς, Terrâ genitos appellatos addit, διὰ τὸ ὠχροὺς καὶ νεκρώδεις εἶναι, ἢ ἀϚεβεῖς, καὶ θεομάχους διὰ τοὺς γιγαντας. E' quibus discimus, quid Iuvenalis, Sat. 4. v. 98. fraterculô Gigantis notet. Naevius apud Priscian. Titanes filii terrae. Orpheus, in Hymno,Τινῆνες γαίας καὶ οὐρανοῦ ἄγλαα τέκνα etc.Wowerius, ad Minucium Fel. d. l. Penitius qui rem inspiciunt, sub appellatione hac altius quid latere deprehendunt, uti videre est supra voce Lutum: stricturam nempe veteris historiae, de prima hominis origine, cuius corpus e terra et aqua anima e caelo fuit. Hodie in Anglia, quotannis Terre filius in Comitiis Academ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.